Hoc igitur
comperto non multis diebus in umbra eius ociosus iacui; paulatim vero me iam
rarius et rarius ad lectiones eius accedente, quidam tunc inter discipulos eius
eminentes graviter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor fierem. Proinde
illum quoque adversum me latenter commoventes, pravis suggestionibus ei me
invidiosum fecerunt. Accidit autem quadam die ut post aliquas sententiarum
collationes nos scolares invicem iocaremur. Ubi cum me quidam animo
intemptantis interrogasset quid mihi de divinorum lectione librorum videretur,
qui nondum nisi in philosophicis studueram, respondi: saluberrimum quidem huius
lectionis esse studium ubi salus anime cognoscitur, sed me vehementer mirari quod
his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum intelligendas ipsa eorum
scripta vel glose non sufficiunt, ut alio scilicet non egeant magisterio. Irridentes plurimi qui
aderant an hoc ego possem et aggredi presumerem requisierunt. Respondi me id si
vellent experiri paratum esse. Tunc inclamantes et amplius irridentes: «Certe, inquiunt,
et nos assentimus. Queratur itaque et tradatur vobis expositor alicuius
inusitate scripture, et probemus quod vos promittitis.» Et consenserunt omnes in obscurissima Hiezechielis
prophetia. Assumpto itaque expositore statim in crastino eos ad lectionem
invitavi. Qui invito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse
properandum, sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto
vigilandum. Indignatus autem respondi non esse mee consuetudinis per usum proficere sed
per ingenium; atque adieci vel me penitus desiturum esse, vel eos pro arbitrio
meo ad lectionem accedere non differre. Et prime quidem lectioni nostre pauci
tunc interfuere, quod ridiculum omnibus videretur me adhuc quasi penitus sacre
lectionis expertem id tam propere aggredi. Omnibus tamen qui affuerunt in
tantum lectio illa grata extitit ut eam singulari preconio extollerent, et me
secundum hunc nostre lectionis tenorem ad glosandum compellerent. Quo quidem
audito, hii qui non interfuerant ceperunt ad secundam et terciam lectionem
certatim concurrere et omnes pariter de transcribendis glosis quas prima die
inceperam in ipso earum initio plurimum solliciti esse.
|