4 – DE
PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM
Hinc itaque
predictus senex vehementi commotus invidia et quorumdam persuasionibus iam
adversum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in sacra lectione
me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in philosophia. Erant autem
tunc in scolis huius senis duo qui ceteris preminere videbantur, Albericus
scilicet Remensis et Lotulfus Lumbardus; qui quanto de se maiora presumebant,
amplius adversum me accendebantur. Horum itaque maxime suggestionibus, sicut postmodum
deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit inceptum
glosandi opus in loco magisterii sui amplius exercere, hanc videlicet causam
pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per errorem ibi scriberem, utpote
rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur. Quod cum ad aures scolarium
pervenisset, maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta livoris
calumpnia, que nemini umquam ulterius acciderat. Que quanto manifestior tanto
mihi honorabilior extitit et perseguendo gloriosiorem effecit.
|