Sed quoniam
prosperitas stultos semper inflat et mondana tranquillitas vigorem enervat
animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in mundo
superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem,
frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime. Et quo amplius in
philosophia vel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et divinis
immunditia vite recedebam. Constat quippe philosophos necdum divinos, id est
sacre lectionis exhortationibus intentos, continentie decore maxime polluisse.
Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium
divina mihi gratia licet nolenti contulit. Ac primo luxurie, deinde superbie;
luxurie quidem his me privando quibus hanc exercebam; superbie vero que mihi ex
litterarum maxime scientia nascebatur, iuxta illud Apostoli «Scientia inflat», illius libri quo maxime
gloriabar combustione me humiliando. Cuius nunc rei utramque historiam verius
ex ipsa re quam ex auditu cognoscere te volo, ordine quidem quo processerunt.
|