In huius itaque
adolescentule amorem totus inflamatus, occasionem quesivi qua eam mihi
domestica et cotidiana conversatione familiarem efficerem et facilius ad
consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum predicto puelle avunculo, quibusdam ipsius
amicis intervenientibus, quatinus me in domum suam, que scolis nostris proxima
erat, sub quocumque procurationis precio susciperet, hanc videlicet occasionem
pretendens, quod studium nostrum domestica nostre familie cura plurimum
prepediret, et impensa nimia nimium me gravaret. Erat autem cupidus ille valde
atque erga neptim suam, ut amplius semper in doctrinam proficeret litteratoriam,
plurimum studiosus. Quibus quidem duobus facile eius assensum assecutus sum et
quod obtabam obtinui, cum ille videlicet et ad pecuniam totus inhiaret et
neptim suam ex doctrina nostra aliquid percepturam crederet. Super quo
vehementer me deprecatus, supra quam sperare presumerem votis meis accessit, et
amori consuluit, eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens
mihi a scolis reverso vaccaret, tam in die quam in nocte ei docende operam
darem, et eam si neglegentem sentirem vehementer constringerem. In qua re
quidem, quanta eius simplicitas esset vehementer ammiratus, non minus apud me
obstupui quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui cum eam mihi non
solum docendam, verum etiam vehementer constringendam traderet, quid aliud agebat
quam ut votis meis licentiam penitus daret, et occasionem, etiam si nollemus,
offerret, ut quam videlicet blanditiis non possem, minis et verberibus facilius
flecterem. Sed duo erant que eum maxime a turpi suspicione revocabant, amor
videlicet neptis, et continentie mee fama preterita.
|