Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-4-
Et quo me amplius hec voluptas occupaverat, minus philosophie vaccare poteram et scolis operam dare. Tediosum mihi vehementer erat ad scolas procedere vel in eis morari; pariter et laboriosum, cum nocturnas amori vigilias et diurnas studio conservarem. Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio tunc habebat, ut iam nihil ex ingenio sed ex usu cuncta proferrem, nec iam nisi recitator pristinorum essem inventorum, et si qua invenire liceret, carmina essent amatoria, non philosophie secreta; quorum etiam carminum pleraque adhuc in multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et decantantur regionibus, ab his maxime quos vita similis oblectat. Quantam autem mestitiam, quos gemitus, que lamenta nostri super hoc scolares assumerent, ubi videlicet hanc animi mei occupationem immo perturbationem presenserunt, non est facile vel cogitare. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |