O quantus in hoc
cognoscendo dolor avunculi! quantus in separatione amantium dolor ipsorum!
quanta sum erubescentia confusus! quanta contritione super afflictione puelle
sum aflictus! quantos meroris ipsa de verecundia mea sustinuit estus! Neuter
quod sibi, sed quod alteri contigerat querebatur; neuter sua, sed alterius
plangebat incommoda. Separatio autem hec corporum maxima erat copulatio
animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat, et verecundie
transacta iam passio inverecundiores reddebat; tantoque verecundie minor
extiterat passio quanto convenientior videbatur actio. Actum itaque in nobis
est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula. Non multo autem post,
puella se concepisse comperit, et cum summa exultatione mihi super hoc ilico
scripsit, consulens quid de hoc ipse faciendum deliberarem. Quadam itaque
nocte, avunculo eius absente, sicut nos condixeramus, eam de domo avunculi
furtim sustuli et in patriam meam sine mora transmisi; ubi apud sororem meam
tam diu conversata est donec pareret masculum quem Astralabium nominavit.
|