7 – DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A
NUPTIIS
Ilico ego ad
patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime
approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo
quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc
placari posse, sicut post modum cognitum est. Querebat etiam quam de me gloriam
habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret.
Quantas ab ea mundus penas exigere deberet, si tantam ei lucernam auferret;
quante maledictiones, quanta dampna ecclesie, quante philosophorum lacrime hoc
matrimonium essent sequuture. Quam indecens, quam lamentabile esset, ut quem omnibus
natura creaverat, uni me femine dicarem et turpitudini tante subicerem.
Detestabatur vehementer hoc matrimonium, quod mihi per omnia probrosum esset
atque honerosum. Pretendebat infamiam mei pariter et difficultates matrimonii,
ad quas quidem vitandas nos exortans Apostolus ait: «Solutus es ab uxore? noli querere
uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non
peccabit. Tribulationem
tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem parco vobis, etc. . .» Item: «Volo autem vos sine
sollicitudine esse, etc. . .» Quod si nec Apostoli consilium nec sanctorum exhortationes de tanto
matrimonii iugo susciperem saltem, inquit, philosophos consulerem, et que super
hoc ab eis vel de eis scripta sunt attenderem; quod plerumque etiam sancti ad
increpationem nostram diligenter faciunt. Quale illud est beati Jheronimi, in
primo Contra Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum,
intolerabilibus nuptiarum molestiis assiduisque inquietudinibus ex magna parte
diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus
abstruxisse, ubi et ipse illas exhortationis philosophice rationes tali fine
concludens: «Hoc, inquit, et huiusmodi Theophrastus disserens, quem non
suffundat Christianorum? etc.» Idem in eodem: «Cicero, inquit, rogatus ab
Hyrtio ut post repudium Therentie sororem eius duceret omnino facere
supersedit, dicens non posse se et uxori et philosophie operam pariter dare.»
Non ait: «operam dare» sed adiunxit «pariter», nolens quicquam agere quod
studio equaretur philosophie.»
|