Unde et insignes
olim philosophi mundum maxime contempnentes, nec tam relinquentes seculum quam
fugientes, omnes sibi voluptates interdixerunt ut in unius philosophie
requiescerent amplexibus. Quorum unus et maximus Seneca, Lucilium instruens
ait: «Non cum vaccaveris philosophandum est. . . Omnia negligenda sunt ut huic
assideamus, cui nullum tempus satis magnum est. . . Non multum refert utrum
omittas philosophiam an intermittas; non enim, ubi interrupta est, manet. .
Resistendum est occupationibus, nec explicande sunt sed submovende.» Quod nunc
igitur apud nos amore Dei sustinent qui vere monachi dicuntur, hoc desiderio
philosophie qui nobiles in gentibus extiterunt philosophi. In omni namque
populo, tam gentili scilicet quam iudaico sive christiano, aliqui semper
extiterunt fide seu morum honestate ceteris preminentes, et se a populo aliqua
continentie vel abstinentie singularitate segregantes. Apud Judeos quidem
antiquitus Nazarei, qui se Domino secundum legem consecrabant, sive filii
prophetarum Helye vel Helysei sectatores, quos beato attestante Jheronimo
monachos legimus in veteri Testamento; novissime autem tres ille philosophie
secte, quas Josephus in libro Antiquitatum distinguens, aliosPhariseos,
alios Saduceos, alios nominat Esseos. Apud nos vero monachi, qui videlicet aut
communem apostolorum vitam, aut priorem illam et solitariam Johannis
immittantur. Apud gentiles autem, ut dictum est, philosephi; non enim sapientie
vel philosophie nomen tam ad scientie perceptionem quam ad vite religionem
referebant, sicut ab ipso etiam huius nominis ortu didicimus, ipsorum quoque
testimonio sanctorum. Unde et illud est beati Augustini, VIII de Civitate
Dei libro, genera quidem philosophorum distinguentis: «Italicum genus
actorem habuit Phitagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophie nomen
exortum; nam cum antea sapientes appellarentur qui modo quodam laudabilis vite
aliis prestare videbantur, iste interrogatus quid profiteretur, philosophum se
esse respondit, id est studiosum vel amatorem sapientie, quoniam sapientem
profiteri arrogantissimum videbatur.» Hoc itaque loco cum dicitur: «qui modo
quodam laudabilis vite aliis prestare videbantur, etc.», aperte monstratur sapientes
gentium, id est philosophos, ex laude vite potius quam scientie sic esse
nominatos. Quam sobrie autem atque continenter ipsi vixerint, non est nostrum
modo ex exemplis colligere, ne Minervam ipsam videar docere. Si autem sic laici
gentilesque vixerint nulla scilicet professione religionisastricti, quid te
clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis officiis turpes preferas
voluptates, ne te precipitem hec Caribdis absorbeat, ne obcenitatibus istis te
impudenter atque irrevocabiliter immergas? Qui si clerici prerogativam non
curas, philosophi saltem defende dignitatem. Si reverentia Dei contempnitur,
amor saltem honestatis impudentiam temperet. Memento Socratem uxoratum fuisse,
et quam fedo casu hanc philosophie labem ipse primo luerit, ut deinceps ceteri
exemplo eius cautiores efficerentur. Quod nec ipse preterit Jheronimus, ita in
primo Contra Jovinianum de ipso scribens Socrate: «Quod amantem tempore, cum
infinita convitia ex superiori loco ingerenti Xanthippe restitisset, aqua
profusus immunda, nihil respondit amplius quam, capite deterso: Sciebam,
inquit, futurum ut ista tonitrua ymber sequeretur.» Addebat denique ipsa et
quam periculosum mihi esset eam reducere, et quam sibi carius existeret mihique
honestius amicam dici quam uxorem ut me ei sola gratia conservaret, non vis
aliqua vinculi nuptialis constringeret. Tantoque nos ipsos ad tempus separatos
gratiora de conventu nostro percepere gaudia, quanto rariora. Hec et similia
persuadens seu dissuadens, cum meam deflectere non posset stultitiam nec me
sustineret offendere, suspirans vehementer et lacrimans perorationem suam tali
fine terminavit: «Unum,
inquid, ad ultimum restat ut in perditione duorum, minor non succedat dolor
quam precessit amor.» Nec in hoc ei,
sicut universus agnovit mundus, prophecie defuit spiritus.
|