Quod cum ego
cognovissem, transmisi eam ad abbatiam quandam sanctimonialium prope Parisius,
que Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata fuerat atque
erudita, vestesque ei religionis que conversationi monastice convenirent,
excepto velo, aptari feci et his eam indui. Quo audito, avunculus et
consanguinei seu affines eius opinati sunt me nunc sibi plurimum illusisse, et
ab ea moniali facta me sic facile velle expedire. Unde vehementer indignati et
adversum me coniurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in secreta
hospicii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam corrupto, crudelissima
et pudentissima ultione punierunt, et quam summa ammiratione mundus excepit,
eis videlicet corporis mei partibus amputatis quibus id quod plangebant
commiseram. Quibus mox in fugam conversis, duoqui comprehendi potuerunt oculis
et genitalibus privati sunt, quorum alter ille fuit supradictus serviens qui,
cum in obsequiomeo mecum maneret, cupiditate ad proditionem ductus est.
|