8 – DE
PLAGA ILLA CORPORIS
Mane autem
facto, tota ad me civitas congregata, quanta stuperet ammiratione, quanta se
affligeret lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu
perturbarent, difficile, immo impossibile est exprimi. Maxime vero clerici ac
precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant,
ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer passione, et
plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore
affligerer. Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et turpi
casu hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei iudicio inilla
corporis mei portione plecterer in qua deliqueram; quam iusta proditione is
quem antea prodideram vicem mihi retulisset; quanta laude mei emuli tam
manifestam equitatem efferrent; quantam perpetui doloris contritionem plaga hec
parentibus meis et amicis esset collatura; quanta dilatatione hec singularis
infamia universum mundum esset occupatura. Qua mihi ulterius via pateret! qua
fronte in publicum prodirem, omnium digitis demonstrandus, omnium linguis
corrodendus, omnibus monstruosum spectaculum futurus. Nec me etiam parum
confundebat, quod secundum occidentem legis litteram tanta sit apud Deum
eunuchorum abhominatio, ut homines amputatis vel attritis testiculis
eunuchizati intrare ecclesiam tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in
sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Numeri, cap. LXXIIII: «Omne animal,
quod est contritis, vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis, non offeretis
Domino;» Deuteronomii, cap. XXI: «Non intrabit
eunuchus, atritis vel amputatis testiculis, et absciso veretro ecclesiam Dei.»
|