Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 8 – DE PLAGA ILLA CORPORIS
    • -2-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-2-

 

In tam misera me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam devotio conversionis ad monastichorum latibula claustrorum compulit. Illa tamen, prius ad imperium nostrum sponte velata, et monasterium ingressa. Ambo itaque simul sacrum habitum suscepimus, ego quidem in abbatia sancti Dyonisii, illa in monasterio Argenteoli supradicto. Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a iugo monastice regule tanquam intollerabili pena plurimi frustra deterrerent ei compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et singultus prout poterai prorumpens ait: «O maxime coniux! O thalamis indigne meis, hoc iuris habebat In tantum fortuna capud? Cur impia nupsi, Si miserum factura fui? Nunc accipe penas Sed quas sponte luam. «Atque in his verbis ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum velum ab altari tulit, et se monastice professioni coram omnibus alligavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License