Vix autem de vulnere adhuc convalueram, cum ad
meo influentes clerici tam ab abbate nostro quam a me ipso continuis
supplicationibus efflagitabant, quatinus quod hucusque pecunie vel laudis
cupiditate egeram, nunc amore Dei operam studio darem, attendens quod mihi
fuerat a Domino talentum commissum, ab ipso esse cum usuris exigendum, et qui
divitibus maxime hucusque intenderam, pauperibus erudiendis amodo studerem; et
ob hoc maxime dominica manu me nunc tactum esse cognoscerem, quo liberius a
carnalibus illecebris et tumultuosa vita seculi abstractus studio litterarum
vaccarem, nec tam mundi quam Dei vere philosophus fierem. Erat autem abbatia illa nostra ad
quam me contuleram secularis admodum vite atque turpissime, cuius abbas ipse
quo ceteris prelatione maior tanto vita deterior atque infamia notior erat.
Quorum quidem intolerabiles spurcitias ego frequenter atque vehementer modo
privatim modo publice redarguens, omnibus me supra modum onerosum atque odiosum
effeci. Qui ad cotidianam discipulorum nostrorum instantiam maxime gavisi
occasionem nacti sunt, qua me a se removerent.
|