Diu itaque illis
instantibus atque importune pulsantibus, abbate quoque nostro et fratribus
intervenientibus, ad cellam quandam recessi, scolis more solito vaccaturus. Ad
quas quidem tanta scolarium multitudo confluxit, ut nec locus ospitiis nec
terra sufficeret alimentis. Ubi, quod professioni mee convenientius erat, sacre
plurimum lectioni studium intendens, secularium artium disciplinam quibus
amplius assuetus fueram etquas a me plurimum requirebant non penitus abieci,
sed de his quasi hamum quendam fabricavi, quo illos philosophico sapore
inescatos ad vere philosophie lectionem attraherem, sicut etsummum
Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Hystoria meminit ecclesiastica.
Cum autem in divina scriptura non minorem mihi gratiam quam in seculari Dominus
contulisse videretur, ceperunt admodum ex utraque lectione scole nostre
multiplicari et cetere omnes vehementer attenuari. Unde maxime magistrorum
invidiam atque odium adversum me concitavi, qui in omnibus que poterant mihi
derogantes, duo precipue absenti mihi semper obiciebant: quod scilicet
proposito monachi valde sit contrarium secularium librorum studio detineri, et
quod sine magistro ad magisterium divine lectionis accedere presumpsissem; ut
sic videlicet omne mihi doctrine scolaris exercitium interdiceretur; ad quod
incessanter episcopos, archiepiscopos, abbates, et quascunque poterant
religiosi nominis personas incitabant.
|