Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-4-
Sepius autem illi inspicientes atque revolventes libellum, nec quid in audientia proferre adversum me auderent invenientes, distulerunt usque in finem concilii libri ad quam anhelabant dampnationem. Ego autem singulis diebus, antequam sederet concilium, in publico omnibus secundum quam scripseram fidem catholicam disserebam, et cum magna ammiratione omnes qui audiebant tam verborum apertionem quam sensum nostrum commendabant. Quod cum populus et clerus inspiceret, ceperunt ad invicem dicere: «Ecce nunc palam loquitur, et nemo in eum aliquid dicit; et concilium ad finem festinat, maxime in eum, ut audivimus, congregatum. Numquid iudices cognoverunt quia ipsi potius quam ille errant? » Ex quo emuli nostri cotidie magis ac magis inflamabantur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |