Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-5-
Quadam autem die, Albericus ad me animo intemptantis cum quibusdam discipulis suis accedens, post quedam blanda colloquia, dixit se mirari quoddam quod in libro illo notaverat; quod scilicet, cum Deus Deum genuerit, nec nisi unus Deus sit, negarem tamen Deum se ipsum genuisse. Cui statim respondi: «Super hoc, si vultis, rationem proferam.» - «Non curamus, inquit ille, rationem humanam aut sensum vestrum in talibus, sed auctoritatis verba solum modo.» Cui ego: «Vertite, inquam, folium libri, et invenietis auctoritatem;» et erat presto liber quem secum ipse detulerat. Revolvi ad locum quem noveram, quem ipse minime compererat aut qui non nisi nocitura mihi querebat; et voluntas Dei fuit, ut cito occurreret mihi quod volebam. Erat autem sentencia intitulata Augustinus De Trinitate libro I: «Qui putate ius potentie Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum Deus ita non est sed nec spiritualis creatura, nec corporalis. Nulla enim omnino res est que se ipsam gignat.» Quod cum discipuli eius qui aderant audissent, obstupefacti erubescebant. Ipse autem, ut se quoquo modo protegeret: «Bene, inquit, est intelligendum.» Ego autem subieci hoc non esse novellam sed ad presens nihil attinere, cum ipse verba tantum, non sensum, requisisset; si autem sensum et rationem attendere vellet, paratum me dixi ei ostendere secundum eius sententiam quod in eam lapsus esset heresim secundum quam is qui pater est sui ipsius filius sit. Quo ille audito, statim quasi furibundus effectus ad minas conversus est, asserens nec rationes meas nec auctoritates mihi in hac causa suffragaturas esse. Atque ita recessit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |