Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-6-
Extrema vero die concilii, priusquam residerent diu legatus ille atque archiepiscopus cum emulis meis et quibusdam personis deliberare ceperunt quid de me ipso et libro nostro statueretur, pro quo maxime convocati fuerant. Et quoniam ex verbis meis aut scripto quod erat in presenti non habebant quid in me pretenderent, omnibus aliquantulum conticentibus aut iam mihi minus aperte detrahentibus, Gaudrifus, Carnotensis episcopus, qui ceteris episcopis et religionis nomine et sedis dignitate precellebat, ita exorsus est: «Nostis, Domini omnes quia destis, hominis huius doctrinam, qualiscunque sit, eiusque ingenium in quibuscunque studuerit multos assentatores et sequaces habuisse, et magistrorum tam suorum quam nostrorum famam maxime compressisse, et quasi eius vineam a mari usque ad mare palmites suos extendisse. Si hunc pre iuditio, quod non arbitror, gravaveritis, etiamsi recte, multos vos offensuros sciatis et non deesse plurimos qui eum defendere velint, presertim cum in presenti scripto nulla videamus que aliquid obtineant aperte calumpnie; et quia iuxta illud Jheronimi: «Semper in propatulo fortitudo emulos habet, «Feriuntque summos Fulgura montes, «videte ne plus ei nominis conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis ex invidia quam ei ex iusticia conquiramus. «Falsus enim rumor, ut predictus doctor meminit, cito opprimitur et vita posterior iudicat de priore.» Si autem canonice agere in eum disponitis, dogma eius vel scriptum in medium proferatur, et interrogato libere respondere liceat, ut convictus vel confessus penitus obmutescat, iuxta illam saltem beati Nichodemi sententiam qua Dominum ipsum liberare cupiens aiebat: «Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat? » Quo audito, statim emuli mei obstrepentes exclamaverunt: «O sapientis consilium, ut contra eius verbositatem contendamus cuius argumentis vel sophismatibus universus obsistere mundus non posset!» Sed, certe, multo difficilius erat cum ipso contendere Christo, ad quem tamen audiendum Nichodemus iuxta legis sanctionem invitabat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |