Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 9 - DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS
    • -7-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-7-

 

Cum autem episcopus ad id quod proposuerat eorum animos inducere non posset, alia via eorum invidiam refrenare attemptat, dicens ad discussionem tante rei paucos qui aderant non posse sufficere, maiorisque examinis causam hanc indigere. In hocque ulterius tantum suum esse consilium, ut ad abbatiam meam, hoc est monasterium sancti Dyonisii, abbas meus, qui aderat, me reduceret; ibique pluribus ac doctioribus personis convocatis, diligentiori examine quid super hoc faciendum esset statueretur. Assensit legatus huic novissimo consilio, et ceteri omnes. Inde mox legatus assurrexit, ut missam celebraret antequam concilium intraret, et mihi per episcopum illum licentiam constitutam mandavit, revertendi scilicet ad monasterium nostrum, ibi expectaturo quod condictum fuerat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License