Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
10 - DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI -1-Vocatus itaque statim ad concilium adfui, et sine ullo discussionis examine me ipsum compulerunt propria manu librum memoratum meum in ignem proicere; et sic combustus est. Ut tamen non nihil dicere viderentur, quidam de adversariis meis id submurmuravit quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum omnipotentem esse. Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit hoc nec de puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum communis, in quid, fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse. Quo audito Terricus quidam, scolaris magister, irridendo subintulit illud Athanasii» Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens». Quem cum episcopus suus increpare cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem loqueretur, audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait: «Sic fatui, filii Israel non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condempnastis filium Israel. Revertimini ad iudicium, et de ipso iudice iudicate, qui talem iudicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris instituistis; qui cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit, divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante.» |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |