Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 10 - DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI
    • -2-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-2-

 

Tunc archiepiscopus assurgens, verbis prout oportebat commutatis, sententiam legati confirmavit, dicens: «Revera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus; et qui ab hoc dissentit, aperte devius est, necest audiendus. Et modo, si placet, bonum est ut frater ille fidem suam coram omnibus exponat, ut ipsa, prout oportet, vel approbetur vel improbetur atque corrigatur.» Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii dixerunt non aliud mihi necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem, quod quisvis puer eque facere posset. Ac ne ex ignorantia pretenderem excusationem, quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum afferri fecerunt. Legi inter suspiria, singultus et lacrimas, prout potui. Inde, quasi reus et convictus abbati sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad claustrum eius tanquam ad carcerem trahor; statimque concilium solvitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License