Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 10 - DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI
    • -5-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-5-

 

Paucis autem elapsis mensibus, occasionem eis fortuna obtulit qua me perdere molirentur. Fortuitu namque mihi quidam die legenti occurrit quedam Bede sententia qua in expositione Actuum Apostolorum asserit Dyonisium Ariopagitam Corinthiorum potius quam Atheniensium fuisse episcopum. Quod valde eis contrarium videbatur, qui suum Dyonisium esse illum Ariopagitam iactitant, quem ipsum Atheniensem episcopum gesta eius fuisse profitentur. Quod cum reperissem, quibusdam circonstantium fratrum quasi iocando monstravi testimonium scilicet illud Bede quod nobis obiciebatur. Illi vero, valde indignati, dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem habere testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei veritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem removit. Unde cum unus eorum me importuna interrogatione pulsaret quid mihi super hac controversia, Bede videlicet atque Huldoini, videretur, respondi Bede auctoritatem, cuius scripta universe Latinorum frequentant Ecclesie, gratiorem mihi videri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License