Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-4-
Abbas autem in hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui cum alius successisset, conveni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc quod a predecessore eius petieram indulgeret. Cui rei cum nec ille primo acquiesceret, postea intervenientibus amicis quibusdam nostris regem et consilium eius super hoc compellavi; et sic quod volebam impetravi. Stephanus quippe regis tunc dapifer, vocato in partem abbate et familiaribus eius, quesivit ab eis cur me invitum retinere vellent, ex quo incurrere facile scandalum possent et nullam utilitatem habere, cum nullatenus vita mea et ipsorum convenire possent. Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subiecta atque utilis, quantum videlicet ad lucra temporalia; unde me facile regis et suorum assensum assequi credideram; sicque actum est. Sed ne gloriationem suam quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem, hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |