Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-6-
Quanto autem illuc maior scolarium erat confluentia et quanto duriorem in doctrina nostra vitam sustinebant, tanto amplius mihi emuli estimabant gloriosum et sibi ignominiosum. Quicum cuncta que poterant in me egissent, omnia cooperari mihi in bonum dolebant; atque ita iuxta illud Jheronimi, «Me procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque ut Quintilianus ait: latentem invenit invidia». Quia apud semetipsos tacite conquerentes et ingemiscentes, dicebant: «Ecce mundus totus post eum abiit», nihil persequendo profecimus, sed magis eum gloriosum effecimus. Extinguere nomen eius studuimus, sed magis accendimus. Ecce in civitatibus omnia necessaria scolares ad manum habent, et civiles delicias contempnentes, ad solitudinis inopiam confluunt et sponte miseri fiunt.» Tunc autem precipue ad scolarum regimen intolerabilis me compulit paupertas, cum «fodere non valerem et mendicare erubescerem». Ad artem itaque quam noveram recurrens, pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro mihi quelibet necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis construentes melioraverunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |