Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-8-
Ad quam nimirum calumpniam hic eos error plurimum induxit, quod inter Paraclitum et Spiritum Paraclitum nihil referre crederent, cum ipsa quoque Trinitas et quelibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adiutor dicitur, ita et Paraclitus, idest consolator, recte noncupetur, iuxta illud Apostoli: «Benedictus Deus et pater domini nostri Jhesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra,» et secundum quod Veritas ait: «Et alium Paraclitum dabit vobis.» Quid etiam impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti pariter consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa, quod domus Domini non ita Patri vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis titulum eius cuius est ipsa domus de fronte vestibuli radere presumat? Aut cum se Filius in sacrifitium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter ad Patrem orationes dirigantur et hostie fiat immolatio, cur eius precipue altare esse non videatur cui maxime supplicatio et sacrifitium agitur? Numquid rectius eius qui immolatur quam illius cui immolatur altare dicendum est? An melius Dominice crucis aut sepulchri vel beati Michaelis seu Johannis aut Petri vel alicuius sancti, qui nec ibi immolantur nec eis immolatur aut obsecrationes eis fiunt, altare quis esse profitebitur? Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |