Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-10-
Cui etiam probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur, si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus operationem. Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter ascribit Apostolus, nisi Spiritui sancto; non enim ita templum Patris, vel templum Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad Corinthios, ita scribens: «Qui adheret Domino, unus Spiritus est.» Item: «An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ? » Quis etiam divinorum sacramenta beneficiorum que in Ecclesia fiunt operationi divine gratie, que Spiritus sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascribi? Ex aqua quippe et Spiritu sancto in baptismo renascimur et tunc primo quasi speciale templum Deo constituimur. In confirmatione quoque septiformis Spiritus gratia traditur, quibus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur. Quid ergo mirum si ei persone cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit, nos corporale assignemus? Aut cuius persone rectius ecclesia esse dicitur, quam eius cuius operationi cuncta que in ecclesia ministrantur beneficia specialiter assignantur? Non tamen hoc ita conicimus, ut cum Paraclitum primo nostrum vocaverimus oratorium uni ipsum persone nos dicasse fateamur, sed propter eam quam supra reddidimus causam, in memoria scilicet nostre consolationis, quamquam si illo quoquo, quo creditur, modo id fecissemus, non esset rationi adversum, licet consuetudini incognitum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |