Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-2-
Quanta enim anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata fratrum congregatio cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam anime mee quam corporis pericula pensarem, neminem iam latere arbitror. Certum quippe habebam quod si eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere temptarem, me vivere non posse; et si hoc in quantum possem non agerem, me dampnandum esse. Ipsam etiam abbatiam tirannus quidam in terra illa potentissimus ita iam diu sibi subiugaverat, ex in ordinatione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem, ut omnia loca monasterio adiacentia in usus proprios redegisset, ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios iudeos exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum nihil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis vel filiabus sustentaret. Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant que poterant, ut cum in administratione ista deficerem, compellerer aut a disciplina cessare aut omnino recedere. Cum autem tota terre illius barbaries pariter et lex et indisciplinata esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adiutorium, cum amoribus omnium pariter dissiderem. Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue opprimebant; intus mihi fratres incessanter insidiabantur ut illud Apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret: «Foris pugne. Intus timores». |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |