Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 13 - DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM
    • -3-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-3-

 

Considerabam et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus inceptis atque conatibus meis redderer; ut iam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet: «Hic homo cepit edificare, et non potuit consummare.» Desperabam penitus, cum recordarer que fugerem et considerarem que incurrerem; et priores molestias quasi iam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam: «Merito hec patior, qui Paraclitum, id est consolatorem, deserens, in desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi pericula.» Illud autem plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro dimisso, de divini celebratione officii ita ut opporteret providere non poteram, quoniam loci nimia paupertas vix unius hominis neccessitudini sufficeret. Sed ipse quoque verus Paraclitus mihi maxime super hoc desolato veram attulit consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License