Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 13 - DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM
    • -5-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-5-

 

Quas ibi quidem primo inopem sustinentes vitam et ad tempus plurimum desolatas, divine misericordie respectus, cui devote serviebant, in brevi consolatus est et se eis quoque verum exhibuit Paraclitum et circum adiacentes populos misericordes eis atque propitios effecit. Et plus, sciat Deus, ut arbitror, uno anno in terrenis commodis sunt multiplicate quam ego per centum si ibi permansissem; quippe quo feminarum sexus est infirmior, tanto earum inopia miserabilior facile humanos commovet affectus, et earum virtus tam Deo quam hominibus est gratior. Tantam autem gratiam in oculis omnium illi sorori nostre, que ceteris preerat, Dominus annuit, ut eam episcopi quasi filiam, abbates quasi sororem, laici quasi matrem diligerent; et omnes pariter eius religionem, prudentiam, et in omnibus incomparabilem patiencie mansuetudinem ammirabantur. Que quanto rarius se videri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque orationibus purius vaccaret, tanto ardentius eius presentiam atque spiritalis colloquii monita hii qui foris sunt efflagitabant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License