Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
14 - DE INFAMATIONE TURPITUDINIS -1-Cum autem omnes earum vicini vehementer me culparent quod earum inopie minus quam possem et deberem consulerem, et facile id nostra saltem predicatione valerem, cepi sepius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem. In quo nec invidie mihi murmur defuit, et quod me facere sincera karitas compellebat, solita derogantium pravitas impudentissime accusabat, dicens me adhuc quadam carnalis concupiscentiae oblectatione teneri, qua pristine dilecte sustinere absentiam vix aut numquam paterer. Qui frequenter illam beati Jheronimi querimoniam mecum volvens qua ad Asellam de fictis amicis scribens, ait: «Nihil mihi obicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam obiceretur nisi cum Jherosolimam Paula profisciscitur.» Et iterum: «Antequam, inquit, domum sancte Paule nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene iuditio dignus summo sacerdotio decernebar; sed scio per bonam et malam famam pervenire ad regna celorum.» Cum hanc, inquam, in tantum virum detractionis iniuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens: «O si tantam suspitionis causam emuli mei in me reperirent, quanta me detractione opprimerent! Nunc vero mihi divina misericordia ab hac suspitione liberato, quomodo, huius perpetrande turpitudinis facultate ablata, suspitio remanet? Que est tam impudens hec criminatio novissima? » Adeo namque res ista omnem huius turpitudinis suspitionem apud omnes removet, ut quicunque mulieres observare diligentius student, eis eunuchos adhibeant, sicut de Hester et ceteris regis Assueri puellis sacra narrat hystoria. Legimus et potentem illum regine Candacis eunuchum universis eius gazis preesse; ad quem convertendum et baptizandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac absistebant suspitione. Ad quam quidem penitus removendam maximum illum Christianorum philosophum Origenem, cum mulierum quoque sancte doctrine intenderet, sibi ipsi manus intulisse Ecclesiastice historie lib. VI continet. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |