Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-2-
Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse atque inde non modicum crimen incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum prepararet, ac tanto minore pena quanto breviore ac subita, ut oppressus sompno cum mihi manus inicerent nihil pene fere sentirem; sed quod tunc forte minus pertuli ex vulnere, nunc ex detractione diutius plector, et plus ex detrimento fame quam ex corporis crucior diminutione, sicut enim scriptum est: «Melius est nomen bonum quam divitie multe.» Et ut beatus meminit Augustinus in sermone quodam de Vita et moribus clericorum: «Qui, fidens conscientie sue, negligit famam suam, crudelis est.» Idem supra: «Providemus, inquit, bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo sed etiam coram hominibus. Propter nos, consciencia nostra sufficit nobis; propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. . . Due res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo.» Quid autem horum invidia ipsi Christo vel eius membris, tam prophetis scilicet quam apostolis seu aliis patribus sanctis obiceret, si in eorum temporibus existeret, cum eos videlicet corpore integros tam familiari conversatione feminis precipue viderent sociatos? Unde et beatus Augustinus in libro de Opere monachorum ipsas etiam mulieres domino Jhesu Christo atque apostolis ita inseparabiles comites adhesisse demonstrat, ut et cum eis etiam ad predicationem procederent. «Ad hoc enim, inquit, et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horumque ad substantiam vite huius pertinent. . . Quod quisquis non putat ab apostolis fieri ut cum eis sancte conversationis mulieres circuirent quocunque euvangelium predicabant, euvangelium audiant, et cognoscant quem admodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant. . . In euvangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat per civitates et castella, euvangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo et mulieres alique, que erant curate a spiritibus immundis et infirmitatibus: Maria, que vocatur Magdalene, et Johanna, uxor Cuze, procuratoris Herodis, et Susanna, et alie multe que ministrabant ei de facultatibus suis.» Et Leo nonus, contra epistolam Parmeniani de Studii monasterio: «Omnino, inquit, profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abicere cura sua, ut non ei victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter iaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse beato Paulo dicente: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide insipiens quia non dixit: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi, sed: circumducendi; scilicet ut mercede predicationis sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale coniugium.» Ipse certe Phariseus, qui intra se de Domino ait: «Hic, si esset propheta, sciret uti queque et qualis esset mulier que tangit eum, quia peccatrix est», multo commodiorem, quantum ad humanum iudicium spectat, turpitudinis coniecturam de Domino concipere poterat quam de nobis isti; aut qui matrem eius iuveni commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari videbant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |