Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 14 - DE INFAMATIONE TURPITUDINIS
    • -9-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-9-

 

Hec, dilectissime frater in Christo et ex divina conversatione familiarissime comes, de calamitatum mearum hystoria, in quibus quasi a cunabulis iugiter laboro, tue me desolationi atque iniurie illate scripsisse suffilciat: ut, sicut in exordio prefatus sum epistole, oppressionem tuam in comparatione mearum aut nullam aut modicam esse iudices, et tanto eam patientius feras quanto minorem consideras; illud semper in consolationem assumens, quod membris suis de membris diaboli Dominus predixit: «Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret.» Et: «Omnes, inquit Apostolus, qui volunt pie vivere in Christo, persequutionem patientur.» Et alibi: «Aut quero hominibus placere. Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. «Et Psalmista: «Confusi sunt, inquit, qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos.» Que diligenter beatus attendens Jheronimus, cuius me precipue in contumeliis detractionum heredem conspicio, ad Nepotianum scribens ait: «Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem. Desinit placere hominibus, et servus factus est Christi.» Idem ad Asellam de fictis amicis: «Gratias ago Deo meo quod dignus sim quem mundus oderit,» et ad Heliodorum monachum: «Erras, frater, erras si putas umquam Christianum persequutionem non pati. Adversarius noster, tanquam leo rugiens, devorare querens circuit, et tu pacem putas? Sed et in insidiis, cum divitibus, etc.» His itaque documentis atque exemplis animati, tanto securius ista toleremus quanto iniuriosius accidunt. Que si non ad meritum nobis, saltem ad purgationem aliquam proficere non dubitemus; et quoniam omnia divina dispositione geruntur, in hoc se saltem quisque fidelium in omni pressura consoletur, quod nihil inordinate fieri umquam summa Dei bonitas permittit, et quod que cumque perverse fiunt optimo fine ipse terminat; unde et ei de omnibus recte dicitur: «Fiat voluntas tua». Quanta denique diligentium Deum illa est ex auctoritate apostolica consolatio, qua dicit: «Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, etc. . . !» Quod diligenter ille sapientium sapientissimus attendebat, cum in Proverbiis diceret: «Non contristabit iustum quicquid ei acciderit.» Ex quo manifeste a iusticia eos recedere demonstrat quicunque pro aliquo sui gravamine his irascuntur que erga se divina dispensatione geri non dubitant, et se proprie voluntati magis quam divine subiciunt, et ei quod in verbis sonat: «Fiat voluntas tua» desideriis occultis repugnant, divine voluntati propriam anteponentes. Vale.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License