Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-7-
Non multo autem post, cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione eius plurimum hesitare et de conversione ipsius vehementer susurrare, quod videlicet minime a civitate recessisset, transtulit se et conventiculum fratrum cum scolis suis ad villam quandam ab urbe remotam. Statimque ego Meliduno Parisius redii, pacem ab illo ulterius sperans. Sed quia ut diximus locum nostrum ab emulo nostro fecerat occupari, extra civitatem in monte Sancte Genovefe scolarum nostrarum castra posui, quasi eum obsessurus qui locum occupaverat nostrum. Quo audito magister noster statim ad urbem impudenter rediens scolas quas tunc habere poterat et conventiculum fratrum ad pristinum reduxit monasterium, quasi militem suum quem dimiserat ab obsidione nostra liberaturus. Verum cum illi prodesseintenderet maxime nocuit. Ille quippe antea aliquos habebat qualescunque discipulos, maxime propter lectionem Prisciani in qua plurimum valere credebatur. Postquam autem magister advenit, omnes penitus amisit; et sic a regimine scolarum cessare compulsus est. Nec post multum tempus, quasi iam ulterius demundana desperans gloria, ipse quoque ad monasticam comversus estvitam. Post reditum vero magistri nostri ad urbem, quos conflictus disputationum scolares nostri tam cum ipso quam cum discipulis eius habuerint, et quos fortuna eventus in his bellis dederit nostris, immo mihi ipsi in eis, te quoque res ipsa dudum edocuit. Illud vero Aiacis, ut temperantius loquar, audacter proferam, «Si queritis huius Fortunam pugne, non sum superatus ab illo. «Quod si ego taceam, res ipsa clamat et ipsius rei finis indicat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |