Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
4 – DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM -1-Hinc itaque predictus senex vehementi commotus invidia et quorumdam persuasionibus iam adversum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in sacra lectione me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in philosophia. Erant autem tunc in scolis huius senis duo qui ceteris preminere videbantur, Albericus scilicet Remensis et Lotulfus Lumbardus; qui quanto de se maiora presumebant, amplius adversum me accendebantur. Horum itaque maxime suggestionibus, sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit inceptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius exercere, hanc videlicet causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per errorem ibi scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur. Quod cum ad aures scolarium pervenisset, maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta livoris calumpnia, que nemini umquam ulterius acciderat. Que quanto manifestior tanto mihi honorabilior extitit et perseguendo gloriosiorem effecit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |