Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Petrus Abaelardus
Ad amicum suum consolatoria

IntraText CT - Text

  • 6 – QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT
    • -2-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-2-

 

In huius itaque adolescentule amorem totus inflamatus, occasionem quesivi qua eam mihi domestica et cotidiana conversatione familiarem efficerem et facilius ad consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum predicto puelle avunculo, quibusdam ipsius amicis intervenientibus, quatinus me in domum suam, que scolis nostris proxima erat, sub quocumque procurationis precio susciperet, hanc videlicet occasionem pretendens, quod studium nostrum domestica nostre familie cura plurimum prepediret, et impensa nimia nimium me gravaret. Erat autem cupidus ille valde atque erga neptim suam, ut amplius semper in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus. Quibus quidem duobus facile eius assensum assecutus sum et quod obtabam obtinui, cum ille videlicet et ad pecuniam totus inhiaret et neptim suam ex doctrina nostra aliquid percepturam crederet. Super quo vehementer me deprecatus, supra quam sperare presumerem votis meis accessit, et amori consuluit, eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens mihi a scolis reverso vaccaret, tam in die quam in nocte ei docende operam darem, et eam si neglegentem sentirem vehementer constringerem. In qua re quidem, quanta eius simplicitas esset vehementer ammiratus, non minus apud me obstupui quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui cum eam mihi non solum docendam, verum etiam vehementer constringendam traderet, quid aliud agebat quam ut votis meis licentiam penitus daret, et occasionem, etiam si nollemus, offerret, ut quam videlicet blanditiis non possem, minis et verberibus facilius flecterem. Sed duo erant que eum maxime a turpi suspicione revocabant, amor videlicet neptis, et continentie mee fama preterita.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License