Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
7 – DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS -1-Ilico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari posse, sicut post modum cognitum est. Querebat etiam quam de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret. Quantas ab ea mundus penas exigere deberet, si tantam ei lucernam auferret; quante maledictiones, quanta dampna ecclesie, quante philosophorum lacrime hoc matrimonium essent sequuture. Quam indecens, quam lamentabile esset, ut quem omnibus natura creaverat, uni me femine dicarem et turpitudini tante subicerem. Detestabatur vehementer hoc matrimonium, quod mihi per omnia probrosum esset atque honerosum. Pretendebat infamiam mei pariter et difficultates matrimonii, ad quas quidem vitandas nos exortans Apostolus ait: «Solutus es ab uxore? noli querere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccabit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem parco vobis, etc. . .» Item: «Volo autem vos sine sollicitudine esse, etc. . .» Quod si nec Apostoli consilium nec sanctorum exhortationes de tanto matrimonii iugo susciperem saltem, inquit, philosophos consulerem, et que super hoc ab eis vel de eis scripta sunt attenderem; quod plerumque etiam sancti ad increpationem nostram diligenter faciunt. Quale illud est beati Jheronimi, in primo Contra Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum, intolerabilibus nuptiarum molestiis assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus abstruxisse, ubi et ipse illas exhortationis philosophice rationes tali fine concludens: «Hoc, inquit, et huiusmodi Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum? etc.» Idem in eodem: «Cicero, inquit, rogatus ab Hyrtio ut post repudium Therentie sororem eius duceret omnino facere supersedit, dicens non posse se et uxori et philosophie operam pariter dare.» Non ait: «operam dare» sed adiunxit «pariter», nolens quicquam agere quod studio equaretur philosophie.» |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |