Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-3-
Unde et insignes olim philosophi mundum maxime contempnentes, nec tam relinquentes seculum quam fugientes, omnes sibi voluptates interdixerunt ut in unius philosophie requiescerent amplexibus. Quorum unus et maximus Seneca, Lucilium instruens ait: «Non cum vaccaveris philosophandum est. . . Omnia negligenda sunt ut huic assideamus, cui nullum tempus satis magnum est. . . Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim, ubi interrupta est, manet. . Resistendum est occupationibus, nec explicande sunt sed submovende.» Quod nunc igitur apud nos amore Dei sustinent qui vere monachi dicuntur, hoc desiderio philosophie qui nobiles in gentibus extiterunt philosophi. In omni namque populo, tam gentili scilicet quam iudaico sive christiano, aliqui semper extiterunt fide seu morum honestate ceteris preminentes, et se a populo aliqua continentie vel abstinentie singularitate segregantes. Apud Judeos quidem antiquitus Nazarei, qui se Domino secundum legem consecrabant, sive filii prophetarum Helye vel Helysei sectatores, quos beato attestante Jheronimo monachos legimus in veteri Testamento; novissime autem tres ille philosophie secte, quas Josephus in libro Antiquitatum distinguens, aliosPhariseos, alios Saduceos, alios nominat Esseos. Apud nos vero monachi, qui videlicet aut communem apostolorum vitam, aut priorem illam et solitariam Johannis immittantur. Apud gentiles autem, ut dictum est, philosephi; non enim sapientie vel philosophie nomen tam ad scientie perceptionem quam ad vite religionem referebant, sicut ab ipso etiam huius nominis ortu didicimus, ipsorum quoque testimonio sanctorum. Unde et illud est beati Augustini, VIII de Civitate Dei libro, genera quidem philosophorum distinguentis: «Italicum genus actorem habuit Phitagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophie nomen exortum; nam cum antea sapientes appellarentur qui modo quodam laudabilis vite aliis prestare videbantur, iste interrogatus quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum vel amatorem sapientie, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur.» Hoc itaque loco cum dicitur: «qui modo quodam laudabilis vite aliis prestare videbantur, etc.», aperte monstratur sapientes gentium, id est philosophos, ex laude vite potius quam scientie sic esse nominatos. Quam sobrie autem atque continenter ipsi vixerint, non est nostrum modo ex exemplis colligere, ne Minervam ipsam videar docere. Si autem sic laici gentilesque vixerint nulla scilicet professione religionisastricti, quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis officiis turpes preferas voluptates, ne te precipitem hec Caribdis absorbeat, ne obcenitatibus istis te impudenter atque irrevocabiliter immergas? Qui si clerici prerogativam non curas, philosophi saltem defende dignitatem. Si reverentia Dei contempnitur, amor saltem honestatis impudentiam temperet. Memento Socratem uxoratum fuisse, et quam fedo casu hanc philosophie labem ipse primo luerit, ut deinceps ceteri exemplo eius cautiores efficerentur. Quod nec ipse preterit Jheronimus, ita in primo Contra Jovinianum de ipso scribens Socrate: «Quod amantem tempore, cum infinita convitia ex superiori loco ingerenti Xanthippe restitisset, aqua profusus immunda, nihil respondit amplius quam, capite deterso: Sciebam, inquit, futurum ut ista tonitrua ymber sequeretur.» Addebat denique ipsa et quam periculosum mihi esset eam reducere, et quam sibi carius existeret mihique honestius amicam dici quam uxorem ut me ei sola gratia conservaret, non vis aliqua vinculi nuptialis constringeret. Tantoque nos ipsos ad tempus separatos gratiora de conventu nostro percepere gaudia, quanto rariora. Hec et similia persuadens seu dissuadens, cum meam deflectere non posset stultitiam nec me sustineret offendere, suspirans vehementer et lacrimans perorationem suam tali fine terminavit: «Unum, inquid, ad ultimum restat ut in perditione duorum, minor non succedat dolor quam precessit amor.» Nec in hoc ei, sicut universus agnovit mundus, prophecie defuit spiritus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |