Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Petrus Abaelardus Ad amicum suum consolatoria IntraText CT - Text |
|
|
-4-
Diu itaque illis instantibus atque importune pulsantibus, abbate quoque nostro et fratribus intervenientibus, ad cellam quandam recessi, scolis more solito vaccaturus. Ad quas quidem tanta scolarium multitudo confluxit, ut nec locus ospitiis nec terra sufficeret alimentis. Ubi, quod professioni mee convenientius erat, sacre plurimum lectioni studium intendens, secularium artium disciplinam quibus amplius assuetus fueram etquas a me plurimum requirebant non penitus abieci, sed de his quasi hamum quendam fabricavi, quo illos philosophico sapore inescatos ad vere philosophie lectionem attraherem, sicut etsummum Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Hystoria meminit ecclesiastica. Cum autem in divina scriptura non minorem mihi gratiam quam in seculari Dominus contulisse videretur, ceperunt admodum ex utraque lectione scole nostre multiplicari et cetere omnes vehementer attenuari. Unde maxime magistrorum invidiam atque odium adversum me concitavi, qui in omnibus que poterant mihi derogantes, duo precipue absenti mihi semper obiciebant: quod scilicet proposito monachi valde sit contrarium secularium librorum studio detineri, et quod sine magistro ad magisterium divine lectionis accedere presumpsissem; ut sic videlicet omne mihi doctrine scolaris exercitium interdiceretur; ad quod incessanter episcopos, archiepiscopos, abbates, et quascunque poterant religiosi nominis personas incitabant.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |