IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Praefatio. | «» |
Domno ac beatissimo, mihi desiderantissimo in Christo, Fratri Vittimero Episcopo Martinus Episcopus.
1. Dum simul positi dudum mutuae conlationis adloquio frueremur, illud inter cetera tuae a me diligentia caritatis elicuit, ut de passibilitate irae vel qualitatis eius effectibus brevi tibi aliqua libello digererem. Parui protinus libens, paucisque haec tuo studio de fugienda ira, saltem si id non eveniat, de lenienda disserui. Quidam ex sapientibus iram dixerunt brevem esse insaniam. Aeque enim sui est impotens, obliviscitur honestatem, affectuum immemor, rationi consiliisque praeclusa, dum vanis agitata causis, ad considerationem iustitiae inhabilis, et ruinae fit simul, superque id quod oppresserit frangitur.
«» |