IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
2. Habitus audax, et minax vultus, tristis frons, et torvus intuitus, faciei aut pallor aut rubor, aestuat ab imis praecordiis sanguis, et colore verso torva ex pulcherrimis foedavit, flagrant et micant oculi, tremunt labra, comprimuntur dentes, crebro et vehementius acto suspirio quatitur pectus, gemitus anxius, et paulo explanato sono sermo est praeceps, rabida vocis eruptio colla distendit, inquietae manus, saepiusque compulsi coactus digitorum, dentes strident, citatus gradus, pulsataque pedibus humus, artus trepidi, et instabili fluctuatione totum concitum corpus, magnas ex se proferens minas, ‚ horribilis ira depravat se atque intumescit, ita ut nescias utrum magis detestabile sit vitium an deforme. Qualem putas intus esse animum, cuius extra imago tam foeda est? Cetera vitia absconduntur et in abdito refugiunt; ira se prodit et in facie exit, quantoque maior est, tanto et manifestius exardescit. Nihil ergo minus quam irasci prudentem decet.