PROLOGUS. AD JOHANNEM FRANCISCUM
ILLUSTRISIMUM PRINCIPEM MANTUANUM.
Hos de pictura libros, princeps
illustrissime, dono ad te deferri iussi quod intelligebam te maximum in modum
his ingenuis artibus delectari, quibus quidem quantum ingenio et industria
luminis et doctrinae attulerim ex libris ipsis, cum eos per otium legeris,
intelliges. Etenim cum ita
pacatam et bene tua virtute constitutam civitatem habeas ut otium tibi quod a
republica vacans litterarum studiis tua pro consuetudine tribuas interdum non
desit, futurum spero ut pro tua solita humanitate, qua non minus quam armorum
gloria litterarumque peritia caeteros omnes principes longe exuperas, libros
nostros minime negligendos ducas. Nam esse eos eiusmodi intelliges ut quae in
illis tractentur cum arte ipsa auribus eruditis digna tum rei novitate facile
delectare studiosos queant. Sed
de libris hactenus. Mores meos doctrinamque si qua est et omnem vitam tum
maxime poteris cognoscere cum dederis operam ut possim, prout mea fert
voluntas, apud te esse. Denique putabo tibi opus non displicuisse ubi me tibi
deditissimum voles annumerare inter familiares tuos et non in postremis
commendatum habere.
|