Est autem compositio ea
pingendi ratio qua partes in opus picturae componuntur. Amplissimum pictoris
opus non colossus sed historia. Maior enim est ingenii laus in historia quam in
colosso. Historiae partes corpora, corporis pars membrum est, membri pars est
superficies. Primae igitur operis partes superficies, quod ex his membra, ex
membris corpora, ex illis historia, ultimum illud quidem et absolutum pictoris opus
perficitur. Ex superficierum
compositione illa elegans in corporibus concinnitas et gratia extat, quam
pulchritudinem dicunt. Nam is
vultus qui superficies alias grandes, alias minimas, illuc prominentes, istuc
intus nimium retrusas et reconditas habuerit, quales in vetularum vultibus
videmus, erit quidem is aspectu turpis. In qua vero facie ita iunctae aderunt
superficies ut amena lumina in umbras suaves defluant, nullaeque angulorum
asperitates extent, hanc merito formosam et venustam faciem dicemus. Ergo in hac superficierum compositione
maxime gratia et pulchritudo perquirenda est. Quonam vero pacto id assequamur,
nulla alia modo mihi visa est via certior quam ut naturam ipsam intueamur,
diuque ac diligentissime spectemus quemadmodum natura, mira rerum artifex, in
pulcherrimis membris superficies composuerit. In qua imitanda omni cogitatione
et cura versari veloque quod diximus vehementer delectari oportet. Dumque
sumptas a pulcherrimis corporibus superficies in opus relaturi sumus, semper
terminos prius destinemus quo lineas certo loco dirigamus.
|