Hactenus de superficierum compositione. Sequitur ut de compositione membrorum
referamus. In membrorum compositione danda in primis opera est ut quaequae
inter se membra pulchre conveniant. Ea quidem tunc convenire pulchre dicuntur, cum et magnitudine et officio et
specie et coloribus et caeteris siquae sunt huiusmodi rebus ad venustatem et
pulchritudinem correspondeant. Quod si in simulacro aliquo caput amplissimum,
pectus pusillum, manus perampla, pes tumens, corpus turgidum adsit, haec sane
compositio erit aspectu deformis. Ergo quaedam circa magnitudinem membrorum
ratio tenenda est, in qua sane commensuratione iuvat in animantibus pingendis
primum ossa ingenio subterlocare, nam haec, quod minime inflectantur, semper
certam aliquam sedem occupant. Tum oportet nervos et musculos suis locis
inhaerere, denique extremum carne et cute ossa et musculos vestitos reddere.
Sed (video) hoc in loco fortassis aderunt obiicientes quod supra dixerim nihil
ad pictorem earum rerum spectare quae non videantur. Recte illi quidem, sed
veluti in vestiendo prius nudum subsignare oportet quem postea vestibus
obambiendo involuamus, sic in nudo pingendo prius ossa et musculi disponendi sunt,
quos moderatis carnibus et cute ita operias, ut quo sint loco musculi non
difficile intelligatur. At enim cum has omnes mensuras natura ipsa explicatas
in medium exhibeat, tum in eisdem ab ipsa natura proprio labore recognoscendis
utilitatem non modicam inveniet studiosus pictor. Idcirco laborem hunc studiosi
suscipiant, ut quantum in symmetria membrorum recognoscenda studii et operae
posuerint, tantum sibi ad eas res quas didicerint memoria firmandas profuisse
intelligant. Unum tamen admoneo, ut in commensurando animante aliquod illius
ipsius animantis membrum sumamus, quo caetera metiantur. Vitruvius architectus
hominis longitudinem pedibus dinumerat. Ipse vero dignius arbitror si caetera ad quantitatem capitis referantur,
tametsi hoc animadverti ferme commune esse in hominibus, ut eadem et pedis et
quae est a mento ad cervicem capitis mensura intersit.
|