Historia vero, quam merito
possis et laudare et admirari, eiusmodi erit quae illecebris quibusdam sese ita
amenam et ornatam exhibeat, ut oculos docti atque indocti spectatoris diutius
quadam cum voluptate et animi motu detineat. Primum enim quod in historia
voluptatem afferat est ipsa copia et varietas rerum. Ut enim in cibis atque in
musica semper nova et exuberantia cum caeteras fortassis ob causas tum nimirum
eam ob causam delectant quod ab vetustis et consuetis differant, sic in omni re
animus varietate et copia admodum delectatur. Idcirco in pictura et corporum et
colorum varietas amena est. Dicam historiam esse copiosissimam illam in qua
suis locis permixti aderunt senes, viri, adolescentes, pueri, matronae,
virgines, infantes, cicures, catelli, aviculae, equi, pecudes, aedificia,
provinciaeque; omnemque copiam laudabo modo ea ad rem de qua illic agitur
conveniat. Fit enim ut cum spectantes lustrandis rebus morentur, tum
pictoris copia gratiam assequatur. Sed
hanc copiam velim cum varietate quadam esse ornatam, tum dignitate et
verecundia gravem atque moderatam. Improbo quidem eos pictores, qui quo videri
copiosi, quove nihil vacuum relictum volunt, eo nullam sequuntur compositionem
sed confuse et dissolute omnia disseminant, ex quo non rem agere sed tumultuare
historia videtur. Ac fortassis qui dignitatem in primis in historia cupiet,
huic solitudo admodum tenenda erit. Ut enim in principe maiestatem affert verborum
paucitas, modo sensa et iussa intelligantur, sic in historia competens corporum
numerus adhibet dignitatem. Odi solitudinem in historia, tamen copiam minime
laudo quae a dignitate abhorreat. Atque in historia id vehementer approbo quod a poetis tragicis atque
comicis observatum video, ut quam possint paucis personatis fabulam doceant.
Meo quidem iudicio nulla erit usque adeo tanta rerum varietate referta
historia, quam novem aut decem homines non possint condigne agere, ut illud
Varronis huc pertinere arbitror, qui in convivio tumultum evitans non plus quam
novem accubantes admittebat. Sed in omni historia cum varietas iocunda est, tamen in primis onmibus
grata est pictura, in qua corporum status atque motus inter se multo dissimiles
sint. Stent igitur alii toto vultu conspicui, manibus supinis et digitis
micantibus, alterum in pedem innixi, aliis adversa sit facies et demissa
bracchia, pedesque iniuncti, singulisque singuli flexus et actus extent; alii
consideant, aut in flexo genu morentur, aut prope incumbant. Sintque nudi, si ita deceat, aliqui, nonnulli
mixta ex utrisque arte partim velati partim nudi assistant. Sed pudori semper
et verecundiae inserviamus. Obscoenae
quidem corporis et hae omnes partes quae parum gratiae habent, panno aut
frondibus aut manu operiantur. Apelles Antigoni imaginem ea tantum parte vultus pingebat qua oculi vitium
non aderat. Periclem referunt habuisse caput oblongum et deforme; idcirco a
pictoribus et sculptoribus, non ut caeteros inoperto capite, sed casside
vestito eum formari solitum. Tum antiquos pictores refert Plutarchus solitos in
pingendis regibus, si quid vitii aderat formae, non id praetermissum videri
velle, sed quam maxime possent, servata similitudine, emendabant. Hanc ergo
modestiam et verecundiam in universa historia observari cupio ut foeda aut
praetereantur aut emendentur. Denique, ut dixi, studendum censeo ut in nullo
ferme idem gestus aut status conspiciatur.
|