Sunt namque motus alii
animorum, quos docti affectiones nuncupant, ut ira, dolor, gaudium, timor,
desiderium et eiusmodi. Sunt et alii corporum, nam dicuntur moveri corpora
plerisque modis, siquidem cum crescunt aut minuuntur, cumque valentes in
aegritudinem cadunt, cumque a morbo in valetudinem surgunt, cumque locum mutant
et huiusmodi causis corpora moveri dicuntur. Nos autem pictores, qui motibus
membrorum volumus animos affectos exprimere, caeteris disputationibus omissis,
de eo tantum motu referamus, quem tum factum dicunt, cum locus mutatus sit. Res
omnis quae loco movetur, septem habet movendi itinera, nam aut sursum versus
aut deorsum aut in dexteram aut in sinistram aut illuc longe recedendo aut
contra nos redeundo. Septimus vero movendi modus est is qui in girum ambiendo
vehitur. Hos igitur omnes motus cupio esse in pictura. Adsint corpora nonnulla
quae sese ad nos porrigant, alia abeant horsum, dextrorsum et sinistrorsum. Tum
ex ipsis corporibus nonnullae partes adversus conspectantes ostententur,
aliquae retrocedant, aliae sursum tollantur, aliquae in infimum tendantur. Sed
cum in his expingendis motibus ratio plerunque et modus transgrediatur, iuvat
hoc loco de statu et motibus membrorum referre nonnulla quae ex ipsa natura
collegi, unde plane intelligatur qua moderatione his motibus utendum sit. Perspexi quidem in homine quam in omni
statu sui totum substituat corpus capiti, membro omnium ponderosissimo. Tum
si toto corpore idem in unum pedem institerit, semper is pes tamquam columnae
basis est ad perpendiculum capiti subiectus, ac ferme semper eo stantis vultus
porrectus est quo sit pes ipse directus. Capitis vero motus animadverti vix
unquam ullam in partem esse tales, ut non semper aliquas reliqui corporis
partes sub se positas habeat, quo immane pondus regatur, aut certe in adversam
partem tamquam alteram lancem aliquod membrum protendit quod ponderi
correspondeat. Namque idem videmus, dum quis manu extensa pondus aliquod
sustentat, ut altero pede tamquam asse bilancis firmato alia tota corporis pars
ad coaequandum pondus contrasistatur. Intellexi etiam stantis caput non plus
verti sursum quam quo oculi coelum medium contueantur, neque in alterum latus
plus diverti quam usque quo mentum scapulam attigerit; in ea parte vero
corporis qua incingimur, vix unquam ita intorquemur ut humerum supra umbilicum
ad rectam lineam super astituamus. Tibiarum et bracchiorum motus liberiores
sunt, modo caeteras corporis honestas partes non impediant. At in his illud a
natura perspexi, manus ferme nunquam supra caput neque cubitum supra humeros
elevari, neque supra genu pedem in altum attolli, neque pedem a pede plus
distare quam quantum pedis unius spatium intersit. Tum spectavi, si quam in
altum protendamus manum, eum motum caeteras omnes eius lateris partes ad pedem
usque subsequi, ut etiam ipsius pedis calcaneus eiusdem bracchii motu a
pavimento levetur.
|