Haec de animantium motu
breviter excursa sufficiant. Nunc vero, quoniam et rerum inanimatarum eos onmes
quos dixi motus in pictura necessarios esse arbitror, quonam illa pacto
moveantur dicendum censeo. Sane
et capillorum et iubarum et ramorum et frondium et vestium motus in pictura
expressi delectant. Ipse quidem capillos cupio eos omnes quos retuli septem
motus agere; etenim vertantur in girum nodum conantes, atque undent in aera
flammas imitantes, modoque sub aliis crinibus serpant, modo sese in has atque
has partes attollant. Sintque item ramorum flexus et curvationes partim in sublime
arcuati, partim inferius tracti, partim emineant, partim introcedant, partim ut
funis intorqueantur. Idque ipsum in plicis pannorum observetur, ut veluti
trunco arboris rami in omnes partes emanent, sic ex plica succedant plicae
utputa in suos ramos. In hisque idem quoque omnes motus expleantur ut nullius
panni extensio adsit, in qua non idem ferme omnes motus reperiantur. Sed sint
motus omnes, quod saepius admoneo, moderati et faciles, gratiamque potius quam
admirationem laboris exhibeant. Iam vero cum pannos motibus aptos esse volumus,
cumque natura sui panni graves et assiduo in terram cadentes omnes admodum
flexiones refugiant, pulchre idcirco in pictura Zephiri aut Austri facies
perflans inter nubes ad historiae angulum ponetur, qua panni omnes adversi
pellantur. Ex quo gratia illa
aderit ut quae corporum latera ventus feriat, quod panni vento ad corpus
imprimantur, ea sub panni velamento prope nuda appareant. A reliquis vero
lateribus panni vento agitati perapte in aera inundabunt. Sed in hac venti
pulsione illud caveatur ne ulli pannorum motus contra ventum surgant, neve
nimium refracti, neve nimium porrecti sint. Haec igitur de motibus animantium
et rerum inanimatarum dicta valde a pictore servanda sunt. Tum etiam ea omnia
diligenter exequenda, quae de superficierum, membrorum, corporumque
compositione recensuimus.
|