Itaque duae a nobis partes picturae absolutae sunt: circumscriptio et
compositio. Restat ut de luminum
receptione dicendum sit. In rudimentis satis demonstravimus quam vim lumina ad
variandos colores habeant. Nam manentibus colorum generibus, modo apertiores,
modo restrictiores colores pro luminum umbrarumque pulsu fieri edocuimus;
albumque et nigrum colores eos esse quibus lumina et umbras in pictura
exprimamus; caeteros vero colores tamquam materiam haberi, quibus luminis et
umbrae alterationes adigantur. Ergo, caeteris omissis, explicandum est quonam
pacto sit pictori albo et nigro utendum. Veteres pictores Polygnotum et
Timanthem quattuor coloribus tantum usos fuisse, tum Aglaophon simplici colore
delectatum admirantur, ac si in tanto quem putabant esse colorum numero,
modicum sit eosdem optimos pictores tam paucos in usum delegisse, copiosique
artificis putent omnem colorum multitudinem ad opus congerere. Sane ad gratiam
et leporem picturae affirmo copiam colorum et varietatem plurimum valere. Sed
sic velim pictores eruditi existiment summam industriam atque artem in albo
tantum et nigro disponendo versari, inque his duobus probe locandis omne
ingenium et diligentiam consummandam. Nam veluti luminum et umbrae casus id
efficit ut quo loco superficies turgeant, quove in cavum recedant, quantumve
quaeque pars declinet ac deflectat <appareat>, sic albi et nigri
concinnitas efficit illud quod Niciae pictori Atheniensi laudi dabatur quodve
artifici in primis optandum est: ut suae res pictae maxime eminere videantur.
Zeuxim nobilissimum vetustissimumque pictorem dicunt quasi principem ipsam hanc
luminum et umbrarum rationem tenuisse. Caeteris vero ea laus minime attributa est. Ego quidem pictorem nullum vel
mediocrem putabo eum qui non plane intelligat quam vim umbra omnis et lumina in
quibusque superficiebus habeant. Pictos ego vultus, et doctis et indoctis
consentientibus, laudabo eos qui veluti exsculpti extare a tabulis videantur,
eosque contra vituperabo quibus nihil artis nisi fortassis in lineamentis
eluceat. Bene conscriptam, optime coloratam compositionem esse velim. Ergo ut
vituperatione careant, utque laudem mereantur, in primis lumina et umbrae
diligentissime notanda sunt, atque animadvertendum quam in eam superficiem in
quam radii luminum feriant, color ipse insignior atque illustrior sit, tum ut
dehinc sensim deficiente vi luminum idem color subfuscus reddatur. Denique
animadvertendum est quo pacto semper umbrae luminibus ex adverso respondeant,
ut nullo in corpore superficies lumine illustretur, in quo eodem contrarias
superficies umbris obtectas non reperias. Sed quantum ad lumina albo et umbras
nigro imitandas pertinet, admoneo ut praecipuum studium adhibeas ad superficies
eas cognoscendas quae lumine aut umbra pertactae sint. Id quidem a natura et rebus ipsis pulchre
perdisces. Eas demum cum
probe tenueris, tum levissimo albo quam parcissime suo loco intra fimbrias
colorem alteres, suoque contrario loco pariter nigrum illico adiunges. Nam hac
nigri et albi conlibratione, ut ita dicam, surgens prominentia fit
perspicacior. Dehinc pari parsimonia additamentis prosequere quoad quid satis
sit assequutum te sentias. Erit quidem ad eam rem cognoscendam iudex
optimus speculum. Ac nescio quo pacto res pictae in speculo gratiam habeant, si
vitio careant. Tum mirum est ut omnis menda picturae in speculo deformior
appareat. A natura ergo suscepta
speculi iudicio emendentur.
|