Sed liceat hic nonnulla,
quae a natura hausimus, referre. Animadverti quidem ut planae superficies
uniformem omni loco sui colorem servent, sphaericae vero et concavae colores
variant, nam istic clarior, illic obscurior est, alio vero loco medii coloris
species servatur. Haec autem coloris in non planis superficiebus
alteratio difficultatem exhibet ignavis pictoribus. Sed si, ut docuimus, recte
fimbrias superficierum pictor conscripserit luminumque sedes discriminarit,
facilis tum quidem erit colorandi ratio. Nam levissimo quasi rore primum usque
ad discriminis lineam albo aut nigro eam superficiem, ut oporteat, alterabit.
Dehinc aliam, ut ita loquar, irrorationem citra lineam, post hanc aliam citra
hanc, et citra eam aliam superaddendo assequetur, ut cum illustrior locus
apertiori colore pertinctus sit, tum idem deinceps color quasi fumus in
contiguas partes diluatur. At meminisse oportet nullam superficiem usque adeo
dealbandam esse ut eandem multo ac multo candidiorem nequeas efficere. Ipsas quoque niveas vestes exprimendo
citra ultimum candorem longe residendum est. Nam habet pictor aliud nihil quam
album colorem quo ultimos tersissimarum superficierum fulgores imitetur,
solumque nigrum invenit quo ultimas noctis tenebras referat. Idcirco in albis
vestibus pingendis unum ex quattuor generibus colorum suscipere opus est, quod
quidem apertum et clarum sit. Idque ipsum contra in nigro fortassis pallio
pingendo alium extremum quod non longe ab umbra distet, veluti profundi et
nigrantis maris colorem sumemus. Denique vim tantam haec albi et nigri
compositio habet, ut arte et modo facta aureas argenteasque et vitreas
splendidissimas superficies demonstret in pictura. Ergo vehementer vituperandi sunt pictores qui albo
intemperanter et nigro indiligenter utuntur. Quam ideo ipse vellem apud
pictores album colorem longe carius quam pretiosissimas gemmas coemi! Conduceret quidem album et nigrum ex illis
unionibus Cleopatrae quos aceto colliquabat, constare quo eorum avarissimi
redderentur, nam et lepidiora opera et ad veritatem proximiora essent. Neque
facile dici potest quantam esse oporteat distribuendi albi in pictura
parsimoniam atque modum. Hinc
solitus erat Zeuxis pictores redarguere, quod nescirent quid esset nimis. Quod
si vitio indulgendum est, minus redarguendi sunt qui nigro admodum profuse,
quam qui albo paulum intemperanter utantur. Natura enim ipsa indies atrum et
horrendum opus usu pingendi odisse discimus, continuoque quo plus intelligimus,
eo plus ad gratiam et venustatem manum delinitam reddimus. Ita natura omnes aperta et clara amamus.
Ergo qua in parte facilior peccato via patet, eo arctius obstruenda est.
|