At sunt qui auro inmodice
utantur, quod aurum putent quandam historiae afferre maiestatem. Eos ipse plane non laudo. Quin et si eam
velim Didonem Virgilii expingere, cui pharetra ex auro, in aurumque crines
nodabantur, aurea cui fibula vestem subnectebat, aureisque frenis vehebatur,
dehinc omnia splendebant auro, eam tamen aureorum radiorum copiam, quae undique
oculos visentium perstringat, potius coloribus imitari enitar quam auro. Nam
cum maior in coloribus sit artificis admiratio et laus, tum etiam videre licet
ut in plana tabula auro posito pleraeque superficies, quas claras et fulgidas
repraesentare oportuerat, obscurae visentibus appareant, aliae fortassis quae
umbrosiores debuerant esse, luminosiores porrigantur. Caetera quidem fabrorum
ornamenta quae picturae adiiciuntur, ut sunt circumsculptae columnae et bases
et fastigia, non sane vituperabo si ex ipso argento atque auro solido vel
admodum purissimo fuerint. Nam et gemmarum quoque ornamentis perfecta et
absoluta historia dignissima est.
|