Pictoris officium est
quaevis data corpora ita in superficie lineis et coloribus conscribere atque
pingere, ut certo intervallo, certaque centrici radii positione constituta,
quaeque picta videas, eadem prominentia et datis corporibus persimillima
videantur. Finis pictoris laudem, gratiam et benivolentiam vel magis
quam divitias ex opere adipisci. Id quidem assequetur pictor dum eius pictura
oculos et animos spectantium tenebit atque movebit. Quae res, quonam argumento
fieri possint diximus cum de compositione atque luminum receptione supra
disceptavimus. Sed cupio pictorem, quo haec possit omnia pulchre tenere, in
primis esse virum et bonum et doctum bonarum artium. Nam nemo nescit quantum probitas vel magis quam
omnis industriae aut artis admiratio valeat ad benivolentiam civium
comparandam. Tum nemo dubitat benivolentiam multorum artifici plurimum conferre
ad laudem atque ad opes parandas. Siquidem ex ea fit ut cum non nunquam divites
benivolentia magis quam artis peritia moveantur, tum lucra ad hunc potissimum
modestum et probum deferant, spreto alio peritiore sane, sed fortassis
intemperanti. Quae cum ita sint, moribus egregie inserviendum erit artifici,
maxime humanitati et facilitati, quo et benivolentiam, firmum contra
paupertatem praesidium, et lucra, optimum ad perficiendam artem auxilium,
assequatur.
|