Doctum vero pictorem esse
opto, quoad eius fieri possit, omnibus in artibus liberalibus, sed in eo
praesertim geometriae peritiam desidero. Assentior quidem Pamphilo antiquissimo
et nobilissimo pictori, a quo ingenui adolescentes primo picturam didicere. Nam
erat eius sententia futurum neminem pictorem bonum qui geometriam ignorarit.
Nostra quidem rudimenta, ex quibus omnis absoluta et perfecta ars picturae
depromitur, a geometra facile intelliguntur. Eius vero artis imperitis neque
rudimenta neque ullas picturae rationes posse satis patere arbitror. Ergo
geometricam artem pictoribus minime negligendam affirmo. Proxime non ab re erit se poetis atque rhetoribus
delectabuntur. Nam hi quidem multa cum pictore habent ornamenta communia. Neque
parum illi quidem multarum rerum notitia copiosi litterati ad historiae
compositionem pulchre constituendam iuvabunt, quae omnis laus praesertim in
inventione consistit. Atqui ea quidem hanc habet vim, ut etiam sola inventio
sine pictura delectet. Laudatur, dum legitur, illa Calumniae descriptio quam ab
Apelle pictam refert Lucianus. Eam quidem enarrare minime ab instituto alienum
esse censeo, quo pictores admoneantur eiusmodi inventionibus fabricandis
advigilare oportere. Erat enim vir unus, cuius aures ingentes extabant, quem
circa duae adstabant mulieres, Inscitia et Suspitio, parte alia ipsa Calumnia
adventans, cui forma mulierculae speciosae sed quae ipso vultu nimis callere
astu videbatur, manu sinistra facem accensam tenens, altera vero manu per
capillos trahens adolescentem qui manus ad coelum tendit. Duxque huius est vir
quidam pallore obsitus, deformis, truci aspectu, quem merito compares his quos
in acie longus labor confecerit. Hunc esse Livorem merito dixere. Sunt et aliae duae Calumniae comites mulieres, ornamenta dominae
componentes, Insidiae et Fraus. Post has pulla et sordidissima veste operta et
sese dilanians adest Poenitentia, proxime sequente pudica et verecunda
Veritate. Quae plane historia etiam si dum recitatur animos tenet, quantum
censes eam gratiae et amoenitatis ex ipsa pictura eximii pictoris exhibuisse?
|