Sed quo sit studium non
futile et cassum, fugienda est illa consuetudo nonnullorum qui suopte ingenio
ad picturae laudem contendunt, nullam naturalem faciem eius rei oculis aut
mente coram sequentes. Hi enim non recte pingere discunt sed erroribus
assuefiunt. Fugit enim imperitos ea pulchritudinis idea quam peritissimi vix
discernunt. Zeuxis, praestantissimus et omnium doctissimus et peritissimus
pictor, facturus tabulam quam in tempio Lucinae apud Crotoniates publice
dicaret, non suo confisus ingenio temere, ut fere omnes hac aetate pictores, ad
pingendum accessit, sed quod putabat omnia quae ad venustatem quaereret, ea non
modo proprio ingenio non posse, sed ne a natura quidem petita uno posse in
corpore reperiri, idcirco ex omni eius urbis iuventute delegit virgines quinque
forma praestantiores, ut quod in quaque esset formae muliebris laudatissimum,
id in pictura referret. Prudenter is quidem, nam pictoribus nullo proposito
exemplari quod imitentur, ubi ingenio tantum pulchritudinis laudes captare
enituntur, facile evenit ut eo labore non quam debent aut quaerunt
pulchritudinem assequantur, sed plane in malos, quos vel volentes vix possunt
dimittere, pingendi usus dilabantur. Qui vero ab ipsa natura omnia suscipere
consueverit, is manum ita exercitatam reddet ut semper quicquid conetur naturam
ipsam sapiat. Quae res in picturis quam sit optanda videmus, nam in
historia si adsit facies cogniti alicuius hominis, tametsi aliae nonnullae
praestantioris artificii emineant, cognitus tamen vultus omnium spectantium
oculos ad se rapit, tantam in se, quod sit a natura sumptum, et gratiam et vim
habet. Ergo semper quae picturi
sumus, ea a natura sumamus, semperque ex his quaeque pulcherrima et dignissima
deligamus.
|